monumenta.ch > Plinius > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 25
{IX} Armenia autem Maior incipit a Parihedris montibus, Euphrate amne, ut dictum est, aufertur Cappadociae et, qua discedit Euphrates, Mesopotamiae haut minus claro amne Tigri. utrumque fundit ipsa et initium Mesopotamiae facit inter duos amnes exiturae; quod interest ibi, tenent Arabes Orroei. sic finem usque in Adiabenen perfert, ab ea transversis iugis inclusa latitudinem in laeva pandit ad Cyrum amnem transversa Araxen, longitudinem vero ad Minorem usque Armeniam, Absarro amne in Pontum defluente et Parihedris montibus, qui fundunt Absarrum, discreta ab illa.